라틴어 문장 검색

Iam vero quod te ipsum, qui, ut scribis, a parentibus, ab avis et postrema usque gentis prole Christi iura percipere potuisti, tamen adversus gentiles ritus ut numquam alias eisdem laboribus meis adiutum esse significas, parumne cogito quantum boni aliis et quam multis, quam claris et quam facile quamque salubriter per illos ceteris quibus talia conveniunt, possint scripta nostra te commendante ac disseminante conferre?
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 5:8)
Videtis certe populum Iudaeorum avulsum a sedibus suis per omnes fere terras disseminatum atque diffusum;
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 3:4)
2. Inclyta vestre Magnificente laus, quam fama vigil volitando disseminat, sic distrahit in diversa diversos, ut hos in spem sue prosperitatis attollat, hos exterminii deiciat in terrorem.
(단테 알리기에리, Epistolae 91:1)
Latius opinione disseminatum est hoc malum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 6:7)
nosque et profestis lucibus et sacris inter iocosi munera Liberi cum prole matronisque nostris, rite deos prius adprecati, virtute functos more patrum duces Lydis remixto carmine tibiis Troiamque et Anchisen et almae progeniem Veneris canemus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 155)
Moxque peragrata insula tota, quaquauersum Anglorum gentes morabantur, nam et libentissime ab omnibus suscipiebatur, atque audiebatur, rectum uiuendi ordinem, ritum celebrandi paschae canonicum, per omnia comitante et cooperante Hadriano disseminabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. II.5)

SEARCH

MENU NAVIGATION